20 lat Wywroty

Te Deum Laudamus (latin version)

Paweł Piotrowski

tekst utworu
muzyka: MEL. GREGORIAŃSKA

Te Deum laudamus: Te Dominum confitemur. Te aeternum Patrem omnis terra veneratur. Tibi omnes Angeli; Tibi caeli et universae Potestates; Tibi Cherubim et Seraphim incessabili voce proclamant: Sanctus, Sanctus, Sanctus, Dominus Deus Sabaoth. Pleni sunt caeli et terra maiestatis gloriae Tuae. Te gloriosus Apostolorum chorus, Te Prophetarum laudabilis numerus, Te Martyrum candidatus laudat exercitus. Te per orbem terrarum sancta confitetur Ecclesia, Patrem immensae maiestatis: Venerandum tuum verum et unicum Filium; Sanctum quoque Paraclitum Spiritum. Tu Rex gloriae, Christe. Tu Patris sempiternus et Filius. Tu ad liberandum suscepturus hominem, non horruisti Virginis uterum. Tu, devicto mortis aculeo, aperuisti credentibus regna caelorum. Tu ad dexteram Dei sedes, in gloria Patris. Iudex crederis esse venturus. Te ergo quaesumus, Tuis famulis subveni: quos pretioso sanguine redemisti. Æterna fac cum sanctis Tuis in gloria numerari. Salvum fac populum tuum, Domine, et benedic hereditati Tuæ. Et rege eos, et extolle illos usque in æternum. Per singulos dies benedicimus Te; Et laudamus Nomen Tuum in sæculum, et in sæculum sæculi. Dignare, Domine, die isto sine peccato nos custodire. Miserere nostri Domine, miserere nostri. Fiat misericordia Tua, Domine, super nos, quemadmodum speravimus in Te. In Te, Domine, speravi: non confundar in æternum.

dodaj akordy


twoja ocena

Dodaj komentarz anonimowo lub zaloguj się
 
28 wyświetleń
przysłano: 3 grudnia 2018 (historia)
nadesłał: Gekoon

Teledysk


Strona korzysta z plików cookie w celu realizacji usług zgodnie z Polityką prywatności.
Możesz określić warunki przechowywania lub dostępu do cookie w Twojej przeglądarce.

Zgłoś obraźliwą treść

Uzasadnij swoje zgłoszenie.

wpisz wiadomość


lub tradycyjnie
login lub email
hasło